- COMES Stabuli
- I.COMES Stabuliapud Gallos idem, quod olim equitum Magister, apud Romanos. Transiit dignitas ab ultimis Imperatoribus, ad Galliae Reges primos: quae postmodum adeo aucta est, ut, Regibus minorennibus, Principes sanguivis hi statim sequerentur. Hisce, post Regem, omnes obedire tenebantur, his ensis regii commissa custodia, his in bello omnia ordinandi, delicta puniendi, praedam dividendi, aliaque ad rom militarem pertinentia obeundi summa potestas. A Ludovico XIII. Galliae Rege A. C. 1627. suppressa, postquam Franciscus Diguierius Dux rei bellicae sub Henrico IV. gloriâ insignis, eâ ultimo functus esset. Tillet. Haillan. Pasquier. in libro: Recherches de la France, l. 2. c. 11. et 12. Vignierius, Feronius, San-Marth. Godofredus, Morerius, Diction, Hist. etc. Vide quoque in voce Constabularius.II.COMES Stabulivide in voce Connestabilis, Constabularius et infra in Stabuli Comes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.